In his regionibus n1In agro nimirum Lugdunensi et circumpositis regionibus, Stephanus Baluzius.
pene omnes homines, nobiles et ignobiles, urbani et rustici, senes et juvenes, putant grandines et tonitrua hominum
libitu posse fieri. Dicunt enim, mox ut audierint tonitrua, et viderint fulgura : Aura levatitia estn2Vide Adelung, Glossarium manuale, verbo Aura. Interrogati vero quid sit
aura levatitia, alii cum verecundia, parum remordente conscientia, alii autem confidenter, ut imperitorum moris esse
solet, confirmant incantationibus hominum, qui dicuntur tempestarii, esse levatam, et ideo dici levatitiam auram.
Quod utrum verum sit, ut vulgo creditur, ex auctoritate divinarum Scripturarum probetur necesse est. Sin autem
falsum est, ut absque ambiguo credimus, summopere exaggerandum est quanti mendacii reus sit qui opus divinum homini
tribuit. Nam per hoc inter duo mortifera maximaque mendacia constringitur, dum testificatur hominem facere posse
quod solius Dei est posse, et Deum non facere quae facit. Si vero in mendaciis minorum rerum veraciter est tenendum
quod scriptum est: (Sermo obscurus in vacuum non ibit; os autem quod mentitur, occidit animams1Sap. I, 11. Et iterum : Perdes omnes qui loquuntur mendaciums2Psal. 5, 7. Et : Testis mendax peribits3Proverb, 21, 18. Vel : Testis falsus non erit impunituss4Proverb. 19, 5 et 9.
Vel etiam illud quod in Apocalypsi Joannis Apostoli legitur: Beati qui lavant stolas suas, ut sit potestas eorum
in ligno vitae, et portis intrent in civitatem. Foris autem canes, et venefici, et impudici, et homicidae, et
idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendaciums5Apocal. 22, 14 et 15).
Quanto magis in tam gravi mendacio, ut istud ostendi potest, de quo nunc loquendum suscepimus, quod non minus
aliquorum haereticorum mendaciis invenitur. Beatus Paulus apostolus dicit : Invenimur autem et falsi testes Dei,
quoniam testimonium diximus adversum Deum, quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non
resurgunt: nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. Sicut ergo omnes qui Christum Dominum
resuscitatum a Patre praedicant, falsi testes Dei invenirentur, si mortui non resurgerent; sic etiam iste qui
admirabile et valde terribile opus Dei Deo aufert ut homini tribuat, falsus est sine dubio testis Dei.
Plerosque autem vidimus et audivimus tanta dementia obrutos, tanta stultitia alienatos, ut credant et
dicant quamdam esse regionem, quae dicatur Magonia, ex qua naves veniant in nubibus, in quibus fruges, quae
grandinibus decidunt, et tempestatibus pereunt, vehantur in eamdem regionem, ipsis videlicet nautis aereis dantibus
pretia Tempestariis, et accipientibus frumenta vel caeteras fruges. Ex his item tam profunda stultitia excaecatis,
ut haec posse fieri credant, vidimus plures in quodam conventu hominum exhibere vinctos quatuor homines, tres viros,
et unam feminam, quasi qui de ipsis navibus ceciderint: quos scilicet per aliquot dies in vinculis detentos, tandem
collecto conventu hominum exhibuerunt, ut dixi, in nostra praesentia, tanquam lapidandos. Sed tamen vincente
veritate, post multam ratiocinationem, ipsi qui eos exhibuerant, secundum propheticum illud confusi sunt, sicut confunditur
fur quando deprehenditurs6Jerem. 2, 26.
Verum quia hic error, qui tam generaliter in hac regione pene omnium mentes possidet, ab omnibus ratione
praeditis dijudicandus est, proferamus testimonia Scripturarum, per quae dijudicari possit: quibus inspectis, non
nos ipsi, sed ipsa veritas expugnet stultissimum errorem, et omnes qui cum veritate sentiunt, arguant vasa erroris,
dicentes cum Apostolo : Omne mendacium ex veritate non ests7Joan. F.p. 1, 2, 21.
Quod autem ex veritate non est, ex Deo utique non est ; et quod ex Deo non est, verba ejus non audit; sicut ipsa per
se Veritas dicit : Qui est ex Deo, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estiss8Joan. Evang. 8, 47. Quod in alio quoque loco aliis etiam verbis dicit : Oves meae
vocem meam audiunt. Propterea vos non auditis, quia non estis ex ovibus meiss9Joan. 10, 26 et 27 .
Itemque alibi : Omnis qui est ex veritate, audit vocem meams10Joan. 18, 37. Omnis
itaque qui mendacium credit, aut loquitur, aut astruit quod non est, et tenendo quidlibet quod non est, quo nisi ad
non esse tendit ? quia item ad non esse tendit; proculdubio ab eo qui est recedit, qui dixit Moysi : Sic dices
filiis Israel: Qui est, misit me ad voss11Exod 3.. Et de quo beatus Job loquitur :
Ipse enim solus ests12Job. 23, 13. Atque ut apertius loquamur, veritas essentiam
habet, vel potius essentia est in propria substantia, quia subsistit ; mendacium vero, quia nullam habet essentiam,
nihil enim est, non subsistit. Solus ergo Deus est, quia solus verum esse habet, qui non accepit ut esset. Omnes
autem res ab eo creatae, et quidem sunt ; sed verum et summum illud esse non habent, quia acceperunt ut essent.
Porro mendacia, quia non acceperunt ut essent, nullum esse habent. Ac per hoc, is qui mendacio adhaeret, ei rei
adhaeret quae non est : quanquam nec rei dicendum sit. Qui autem ei adhaeret quod non est, non solum ab eo recedit
qui fecit eum, sed etiam ab eo ipso quod factus est; quoniam non amplius quam duo esse sunt; unum summum, quod suum
esse non accepit ab alio; alterum magnum, quod suum esse a Deo accepit; id est, creator, et creatura. Mendacium
igitur, quia non est creator, non est summum esse; quia non est creatura, non est magnum esse; quia nullam habet
essentiam, non est ullum esse. Qui ergo vult persistere in eo quod est, non recedat ab eo qui ei dedit esse. Qui
autem non vult recedere [0149C] ab eo qui vere est, fugiat quod omnino non est, id est mendacium.
Quoniam ergo omnis mendax, falsitatis assertor est, et omnis assertor falsitatis, falsus testis est,
agens contra veritatem; videamus jam, isti qui opus divinum auctore homine fieri dicunt, utrum fulciantur aliqua
auctoritate. In sacris igitur Scripturis, ubi primum grando introducitur, in plagis utique illis quibus Aegyptus
percussa est, invenitur. Septima denique plaga Aegypti ista est. Dixit autem Dominus: En pluam hac ipsa hora cras
grandinem multam nimis, qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est, usque in praesens tempus (Exod. IX, 18).
In his itaque verbis Dominus se ipsum dicit missurum grandinem in crastina, non aliquem hominem, certe [0149D] nec
Moysen aut Aaron, qui justi et Dei homines erant, nec Jamnem et Mambrem incantatores Aegyptiorum, qui scribuntur
magi Pharaonis, quos Apostolus dicit restitisse Moysi, sicut et hi resistunt veritati. Jam equidem illi, sicut
scriptum est, per incantationes Aegyptias et arcana quaedam projecerant singuli virgas suas coram Pharaone, et
versae fuerant in dracones, licet virga Aaron devoraverit virgas eorum. Jam aquas verterant in sanguinem, jam ranas
produxerant e fluminibus, licet eas cohibere non possent, sicut Moyses in verbo Domini fecit, ut tantum in flumine
remanerent. At cum ventum est ad scyniphas, et nihil inde facere potuissent, dixerunt digitum Dei sibi esse
contrarium, nihilque [0150A] ulterius tale conati. Certe si quilibet homo grandinem potuisset immittere, Jamnes et
Mambres immisissent, quia aquas converterunt in sanguinem, et ranas de fluminibus produxerunt, quod isti facere non
possunt, qui nunc dicuntur Tempestarii.
Sequitur autem in eodem loco Scripturae: Extendit Moyses virgam in coelum, et Dominus dedit tonitrua et
grandinem, ac discurrentia fulgura super terram, pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti, et grando et ignis
mixta pariter ferebantur (Ibid. V, 23). Ecce et hic locus solum Dominum ostendit creatorem et auctorem grandinis,
non aliquem hominem. Dicant forsitan isti qui hominibus hoc tribuunt, Moysen extendisse virgam in coelum, et ideo
per hominem immissam fuisse tempestatem. [0150B] Certe Moyses servus Domini erat bonus et justus. Isti autem eos
quos dicunt Tempestarios, non audent fateri bonos esse et justos, sed malos potius, et iniquos, et dignos damnatione
temporali et aeterna, sed neque servos Dei, nisi forte conditione, non tamen voluntaria servitute. Nam si ad
imitationem Moysi homines essent auctores grandinis, servi utique Dei essent, non servi diaboli. Quanquam praemissae
sententiae neque illos ejus demonstrant auctores, sed solum omnipotentem Deum. Siquidem et Psalmista, qui hujus et
grandinis meminit, de Deo dicit: Occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina, et tradidit in grandine
jumenta eorum, et possessiones eorum igni (Psal. LXXVII, 47, 48). Sed quoniam in praesenti loco addit Psalmista
[0150C] immissionem per angelos malos, sciendum quod vindictarum aut probationum flagella per ministros malos
exerceat Deus, qui voluntatem quidem nocendi de suo habeant, potestatem autem ab illo accipiant. Sicut enim eorum
propria est voluntas nocendi, sic solius Domini potestas ut possint quae volunt. Non est certe hominum potestas,
neque bonorum, neque malorum, non est contrariarum fortitudinum potestas, sed solius Domini, qui earum malae
voluntati tribuit potestatem, in quantum vult, et abrogat in quantum non vult ut possint. Nam et in alio quoque
psalmo Psalmista sic de Deo ait: Posuit pluvias eorum, grandinem, ignem comburentem in terram ipsorum; et percussit
vineas eorum, et contrivit lignum finium eorum. Percussit vere, et vere contrivit; sed [0150D] non homo, neque
angelus malus, nisi solus Deus, sine quo legio malorum angelorum neque porcos potuit nocere, et in mare
praecipitare. Deus plane, de quo dicitur: Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt, grando et carbones
ignis, et intonuit de coelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam, grandinem et carbones ignis. Et cui cantavimus:
Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Qui operit coelum nubibus, et
parat terrae pluviam, qui dat nivem sicut lanam, mittit crystallum suum sicut buccellas, mittet verbum suum et
liquefaciet ea, flabit spiritus ejus, et fluent aquae. Quem laudant de terra, non solum dracones abyssi, verum etiam
ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, [0151A] quae faciunt verbum ejus; non verbum hominis, non verbum
angeli mali.
Legimus etiam de grandine in libro Jesu Nave ita: Congregati igitur ascenderunt quinque reges
Amorrhaeorum, rex Hierusalem, rex Hebron, rex Hierimot, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis, et
castrametati sunt contra Gabaon, oppugnantes eam. Et post pauca: Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos. In manus
enim tuas tradidi illos. Et post pauca: Cumque fugerent filios (Israel), et essent in descensu Bethoron, Dominus
misit super eos lapides magnos de coelo usque Azecha; et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos
gladio percusserant filii Israel (Josue X, 5, 8 Seqq.). Ecce ergo et in hoc loco apparet, sine ulla imprecatione
[0151B] hominum Dominum misisse grandinem super eos, quos tali flagello dignos judicavit. Nam si mali homines, sicut
sunt quos isti errantes nominant Tempestarios, id facere potuissent, super filios utique Israel fieret grando, non
super adversarios illorum. Sed quia nec mali super bonos, nec boni super malos hoc facere possunt, evidentissime in
hac sententia declaratur. Quod et liber quoque Sapientiae attestatur, dicens Domino: Tuam manum effugere impossibile
est. Negantes enim nosse te impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis, et grandinibus et
pluviis persecutionem passi sunt, et per ignem consummati. Quod enim mirabile erat, in aqua, quae omnia exstinguit,
plus ignis valebat. Vindex est enim orbis justorum. Et post pauca: Nix autem et glacies [0151C] sustinebant vim
ignis, et non tabescebant; ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens, in grandine et pluvia
coruscans (Sap. XVI, 15 seqq.).
Si igitur omnipotens Deus per fortitudinem brachii sui flagellat inimicos justorum novis aquis et
grandinibus et pluviis, cujus manum effugere impossibile est, omnino ignorantiam Dei habent qui haec homines facere
posse credunt. Nam si homines grandinem immittere possent, utique et pluvias possent. Nemo enim grandinem sine
pluvia unquam vidit. Possent quoque de inimicis suis se vindicare, non solum ablatione frugum, sed et vitae
ademptione. Quando enim contingit inimicos Tempestariorum esse in itinere aut in agris, ut eos occiderent, possent
[0151D] multiplicatam grandinem super eos in unam congeriem fundere, et obruere illos. Nam et hoc quidam dicunt,
nosse se tales Tempestarios, qui dispersam grandinem, et late per regionem decidentem, faciant unum in locum
fluminis aut silvae infructuosae, aut super unam, ut aiunt, cupam, sub qua ipse lateat, defluere. Frequenter certe
audivimus a multis dici quod talia nossent certe in locis facta; sed necdum audivimus ut aliquis se haec vidisse
testaretur. Dictum est mihi aliquando de aliquo, quod se haec vidisse diceret. Sed ego multa [0152A] sollicitudine
egi ut viderem illum, sicuti et feci. Cum autem loquerer cum illo, et tentaret dicere se ita vidisse, ego multis
precibus et adjurationibus cum divinis etiam comminationibus obstrinxi illum rogitans, ut non diceret illud nisi
quod verum esset. Tunc ille affirmabat quidem verum esse quod dicebat, nominans hominem, tempus et locum; sed tamen
confessus est se eodem tempore praesentem non fuisse. Item in libro Ecclesiastici, qui praenotatur Jesu filii
Sirach, scriptum est: Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua, et
in tempore consummationis effundent virtutem, et furorem ejus, qui fecit illos, confundent. Ignis, grando, fames, et
mors, omnia haec ad vindictam creata sunt. Bestiarum dentes, et scorpii, [0152B] et serpentes, et romphaea vindicans
in exterminium impiis (Eccli. XXXIX, 33 seqq.). Si igitur grando creata est, sicut et caetera quae hic dicuntur, a
Deo utique creata est, non ab homine. Item in praedicto libro scriptum legimus: Vide arcum, et benedic qui fecit
illum. Valde speciosus est in splendore suo. Gyravit coelum in circuitu gloriae suae, manus Excelsi aperuerunt
illum. Imperio suo acceleravit nivem, et accelerat coruscationes emittere judicii sui. Propterea aperti sunt
thesauri, et evolaverunt nebulae, sicut aves. In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt grandinis lapides.
In conspectu ejus commovebuntur montes, et in voluntate ejus aspirabit notus. Vox tonitrui ejus verberabit terram,
tempestas aquilonis, et congregatio spiritus; et sicut avis deponens ad sedendum [0152C] aspergit nivem; et sicut
locusta demergens descensus ejus. Pulchritudinem coloris ejus admirabitur oculus, et super imbrem ejus expavescet
cor. Gelu sicut salem effundet super terram; et cum gelaverit, fiet tanquam cacumina tribuli. Frigidus ventus aquilo
flabit, et gelabit crystallus ab aqua, super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se
aquis. Devorabit montes, et exuret desertum, et exstinguet viride, sicut ignem. Medicina omnium in festinatione
nebulae, et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum. In sermone ejus siluit ventus, cogitatione sua
placabit abyssum, et plantabit [a] [0151D] Illum Dominus Jesus. Ita omnino codex
regius; neque tamen dubito quin verior sit vulgata lectio, quae habet, plantavit in illa Dominus insulas. illum
Dominus Jesus (Eccli. XLIII, 12-25).
Ecce in hac magna et prolixa Ecclesiastici libri sententia, cum subtilissima admiratione imperio [0152D]
Dei tribuitur quidquid in aere fit, quidquid de aere in terram descendit, quidquid mari et ventis; apparitio,
splendor, et gyrus arcus; festinatio nivis, terror coruscationis, velocitas nebulae, suspensio ventorum, verberatio
terrae, concertatio aurarum, congelatio aquae, non solum in nubibus, sicut grandinis et nivis, sed etiam in terra,
nivium, pluviae, et stantium aquarum, vel fluminum discurrentium, et ex gelu desiccatio viridium rerum, sicut saepe
videmus, necnon et horum omnium resolutio, quae fit tempore rorantium nebularum, et flatibus austri, et [0153A]
favoni. Ad sermonem quoque Dei dicit omnia ista conquiescere et placari. Non ergo in talibus adjutor homo quaeratur,
quia non invenietur, nisi forte sancti Dei, qui multa obtinuerunt, et obtenturi sunt: quorum aliqui potestatem
habebunt claudere coelum, ne pluat diebus prophetiae ipsorum, sicut Elias, et aquas convertendi in sanguinem, et
percutere terram omni plaga, quotiens voluerint, sicut Moyses et Aaron Aegyptum. Vere non alius mittit grandinem
tempore aestatis, nisi qui et nives tempore hiemis. Nam et utriusque una est ratio ut fiat, quando nubes utroque
tempore solito altius elevantur.
In libro quoque beati Job scriptum est: Ab interioribus egredietur tempestas, et ab arcturo frigus.
Flante Deo concrescit gelu, et rursum latissime funduntur [0153B] aquae. Frumentum desiderat nubes, et nubes
spargunt lumen suum; quae lustrant cuncta per circuitum quocunque eas voluntas gubernantis Dei duxerit, ad omne quod
praeceperit illis super faciem orbis terrarum (Job XXXVII, 9 seq.). Attente audiendum quod dicitur: Lustrant nubes
per circuitum cuncta, sed quocunque eas voluntas gubernantis Dei duxerit. Si ergo Deus eas gubernat, non potest homo
iniquus eas aliam in partem convertere, quia nec imperare Deo potest, nec precibus obtinere meretur. Quod autem
subjungitur, ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrae, quid aliud intelligendum, nisi ad omne quod
praeceperit Deus nubibus, vel ad flagellum, vel ad subsidium humanum, ad nives, ad grandines, ad pluvias, ad [0153C]
fulgura, vel fulmina, sive tonitrua, ex quibus plerumque alta aedificia prosterni solent? Sane non praecepto
hominis, sed praecepto Dei, sicut in hac sententia legitur, in qua etiam post paululum subditur: Nunquid scis quando
praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium ejus? Nunquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas
scientias? In quibus verbis hoc quoque notandum est, quia si homo non novit semitas nubium, nec perfectas earum
scientias, multo minus novit earum officio hominibus prodesse vel obesse; exceptis, ut dictum est, sanctis, qui
secundum voluntatem Dei multa per illum ipso donante possunt, non utique propria aut aliqua contraria virtute, sed
voluntate conditoris: sicut saepe multi servorum Dei orationibus [0153D] obtinuerunt, ut tempore siccitatis pluvias
Dominus largiri dignaretur.
Sic enim beatus Jacobus apostolus, factum Eliae prophetae in exemplum nobis proponens, exhortatur nos ad
orationem recurrere pro tristitia, pro infirmitate, pro remissione peccatorum, dicens: Orate pro invicem ut
salvemini. Multum enim valet deprecatio justi assidua. Helias homo erat similis nobis, passibilis; et orationem
oravit ut non plueret, et non pluit annos tres et menses sex. Et rursum oravit: et coelum dedit pluvias, et terra
dedit fructum suum. Elias itaque orationem oravit ut non plueret, et non pluit annos tres menses sex. Fecit autem
hoc propter correptionem et correctionem gentis [0154A] suae, id est, ut prius corriperentur de aversione mentis, eo
quod dereliquissent cultum Dei omnipotentis, et post sordes idolorum abirent, et postea flagellati et fatigati,
exspectatione pluviarum corrigerentur, et redirent ad Dominum Deum quem dereliquerant.
Sic etiam Samuel propheta, et dux populi Israel, cum corriperet eumdem populum propter frequentissimas
transgressiones illorum, replicans eis beneficia Dei omnipotentis, et eorum e contrario aversiones, intelligeret
idem populus grande malum se fecisse, et Deum offendisse in petendo sibi regem, orando obtinuit ut insueto tempore
terribiliter cum tonitruis et coruscationibus pluvia (caderet). Sic denique scriptum est dixisse populo [0154B]
Samuelem: State, et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro. Nunquid non messis
tritici est hodie? Invocabo Dominum, et dabit voces, et pluvias; et scietis et videbitis quia grande malum feceritis
vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem. Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et
pluviam in die illa; et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem. Dixitque universus populus ad Samuel: Ora
pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur. Addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus
nobis regem (I Reg. XII, 16 seq.). Territi enim vocibus tonitruum et coruscis fulgurum, intercessionem sancti
prophetae, licet peccatores, tamen ut fideles postularunt; non sicut [0154C] isti nostri semifideles, qui mox ut
audiunt tonitrua vel cum levi flatu venti, dicunt Levatitia aura est, et maledicunt dicentes: « Maledicta
lingua illa, et arefiat, et jam praecisa esse debebat quae hoc facit. Dic, rogo, cui maledicis? justo, an peccatori?
Peccator namque, et ex parte infidelis similis tui, auram, ut dicere soletis, levare non potuit; quia nec virtute
sua valuit, nec angelis malis imperare potuit: quanquam nec eorum in hac re sit potestas. Domino non supplicavit, ut
orando id obtineret: quia sicut vos, ita et illi quos tempestarios putatis, praestigiis malis fieri haec putant, non
voluntate Dei: licet etsi a Domino Deo hoc peterent, non mererentur adipisci: quod utique justorum est, non
iniquorum: qui in talibus rebus, etsi petunt a [0154D] Domino aliquid, infideliter et duplici animo petunt, non in
certitudine fidei.
Illo praeterea tempore quando oratione Eliae siccitas erat in terra Israel, etiam pascua pecoribus
negabantur. Scriptum est enim: Dixit Achab ad Abdiam: Vade in terram ad universos fontes aquarum, et in cunctas
valles, si forte invenire possimus herbam, et salvare equos et mulos, et non penitus jumenta intereant (III Reg.
XVIII, 5). Ecce, ut apparet, de pluvia desperati quod non esset nisi juxta Eliae verba, pro jumentis herbas quaerunt
juxta fontes et rivos aquarum, jam enim sentiebant verum esse quod ipsi Achab Elias dixerat: Vivit Dominus Deus
Israel, in cujus conspectu sto, si erit annis [0155A] his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. Et certe Elias
annos dixit quanti essent. Iste ergo Achab, ut dixi, quare non rogavit Tempestarios ut levarent tempestates, et, ut
dicere soletis, auras levatitias, per quas irrigata terra habere posset herbas equis et mulis suis caeterisque
jumentis, pro quibus sollicitus erat; maxime quia non timebat perdere fruges in campis, et vineas, quae nullae
omnino tunc erant?
Nostris quoque temporibus videmus aliquando, collectis messibus et vindemiis, propter siccitatem
agricolas seminare non posse. Quare non obtinetis apud Tempestarios vestros ut mittant auras levatitias, quibus
terra irrigetur, et postea seminare possitis? Verum quia id vos nec fecistis, [0155B] nec facere unquam vidistis et
audistis, audite nunc quid ipse Dominus, rerum omnium conditor, rector, gubernator, ordinator et dispensator, servo
suo beato Job inter caetera etiam de hujusmodi rebus dicat. Etenim cum diabolus, inventor mali, princeps et caput
omnium malorum, accusator fratrum, accusasset beatum Job apud Dominum, dicens quod non recta intentione, id est,
soli ei placendi, et solo eo fruendi illi serviret, sed pro terrenarum rerum multiplicatione ac defensione;
expetiissetque eum tentandum, quatenus tentando ita verum esse ostenderet; improbus, superbus, et stultissimus,
quasi mentem viri Dei melius nosset quam conditor ejus; Dominus quoque justus et misericors, justus ad confundendum
diabolum, misericors [0155C] ad exaltandum fidelem famulum suum, concessit illi potestatem, primum quidem in rebus
omnibus, deinde vero in filiis, post etiam in salute corporis, ac deinceps in suasione conjugis, postremo autem in
exprobratione et multifaria despectione famulorum. Sed diabolus victus et confusus recessit; servus Domini victor et
triumphans excrevit. Volens igitur pius Dominus secundum quod Apostolus dicit de se ipso, ne magnitudo eum
revelationum extolleret, ita et illum, ne magnitudo victoriae elatum redderet, humiliare, non ablatione rerum quas
perdiderat, non percussione corporis, per quam jam sicut aurum in camino examinatus erat, non comparatione alicujus
magni viri, quia similis ei super terram nullus erat, quippe [0155D] qui inter homines Orientales magnus esset,
coepit tamen eum humiliare vehementer, sublimiter ostendendo illi immensitatem potentiae suae, ut fidelis famulus
cognoscendo inaestimabilis atque incircumscripti conditoris ineffabilia magnalia, semetipsum despiceret, et
despiciendo inclinaret, sicuti et factum est. Nam hoc in verbis ejus apparet, quibus ait: Idcirco ipse me
reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere (Job XLII, 6). Quod alia translatio apertius declarat, dicens:
Despexi memetipsum, et distabui, et aestimavi me terram et cinerem. In hac ergo humiliatione, cum omnipotens Deus
sciscitaretur fidelem famulum, utrum ista aut illa facere posset aut nosset quis fecerit, aut ubi esset quando
[0156A] fiebant, interrogat de talibus utique quae nemo alius nisi solus omnipotens facere potest, et dicit: Ubi
eras quando ponebam fundamenta terrae? Et: Quis posuit mensuras ejus, vel super quo bases illius solidatae sunt?
Quis conclusit ostiis mare? Et: Nunquid conjungere valebis micantes stellas, Pleiades, aut gyrum Arcturi poteris
dissipare? Et: Nunquid nosti ordinem coeli? Et: Nunquid mittes fulgura, et ibunt? et multa hujusmodi. Inter haec,
inquam, tanta ac talia, inquirit etiam ab eo dicens: Nunquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis
aspexisti, quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli? Per quam viam spargitur lux, dividitur aestus
super terram? Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis [0156B] tonitrui? ut plueret super terram
absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur? ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas
virentes? Quis est pluviae pater? vel quis genuit stillas roris? De cujus utero egressa est glacis? et gelu de coelo
quis genuit? In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur (Job XXXVIII, 4 seq.).
Ecce igitur opera Dei magna, quorum rationem nec ipse beatus Job tam sublimiter, tam subtiliter antea
poterat admirari. Si Dominus thesauros habet grandinis, et solus eos aspicit, quos beatus Job necdum aspexerat, ubi
eos invenerunt isti Tempestarii, quos beatus Job non invenit, neque invenire possumus, sed neque aestimare ubi
inveniantur? [0156C] Dominus interrogat fidelem famulum, utrum sciat quis dederit vehementissimo imbri cursum, et
viam sonantis tonitrui. Isti autem contra quos sermo est, ostendunt nobis homunculos a sanctitate, justitia, et
sapientia alienos, a fide et veritate nudos, odibiles etiam proximis, a quibus dicant vehementissimos imbres,
sonantia aquae tonitrua, et levatitias auras posse fieri. Dominus dicit se haec praeparasse in tempus hostis, id
est, ad vindictam. Isti eosdem ipsos hostes atque adversarios aequitatis (in quibus quam maxime, post eos qui
terminos transferunt, auferunt pro pignore bovem viduae, lacertos pupillorum comminuunt, nudos dimittunt homines
quibus non est operimentum, egenos educunt de domibus eorum, homines [0156D] contristant, vindicandum est) dicunt
eorum habere potestatem, quae Dominus ad vindictam hostium suorum praeparavit. Dominus se dicit pluviae patrem, et
gelu de coelo se generasse confirmat. Isti miserrimos hominum dicunt habere magnam portionem hujus dispensationis.
Quod in similitudinem lapidis aquae durantur, Dominus nobis mirandum proponit. Hoc si ad libitum miserrimorum horum
hominum aliquando fieri posset, procul dubio mirandum non esset.
Haec stultitia est portio non minima infidelitatis; et in tantum malum istud jam adolevit, ut in
plerisque locis sint homines miserrimi, qui dicant se non equidem nosse immittere tempestates, [0157A] sed nosse
tamen defendere a tempestate habitatores loci. His habent statutum quantum de frugibus suis donent, et [a]
[0157C] Appellant hoc canonicum, nimirum eam frugum portionem, quae tempestariis tribuebatur annuatim a
possessoribus, ut ab agris eorum depellerent tempestates. appellant hoc canonicum. Multi vero sunt qui sponte
sacerdotibus decimam nunquam donant, viduis et orphanis caeterisque indigentibus eleemosynas non tribuunt, quae
illis frequenter praedicantur, crebro leguntur, subinde ad haec exhortantur, et non acquiescunt. Canonicum autem
quem dicunt, suis defensoribus (a quibus se defendi credunt a tempestate) nullo praedicante, nullo admonente, vel
exhortante, sponte persolvunt, diabolo inliciente. Denique in talibus ex parte magnam spem habent vitae suae, quasi
per illos vivant. Hoc non est portio, sed fere plenitudo infidelitatis, et si diligenter consideramus, absque
[0157B] ambiguo pronuntiabimus id plenitudinem esse infidelitatis. Tres namque virtutes sunt, secundum Scripturas
divinas, in quibus totus comprehenditur cultus, per quas colitur Deus, id est, fides, spes, charitas. Quicunque
igitur fidem et spem suam partitus fuerit, ut ex parte credat in Deum, ex parte credat hominum esse quae Dei sunt,
et ex parte speret in Deo, ex parte autem speret in homine, hujus profecto fidem et spem divisam non accipit Deus;
ac per hoc inter fideles censeri non potest; et quem partita fides et spes a numero fidelium secernit, vorago procul
dubio infidelitatis absorbet; meritoque talis maledictum illud incurrit prophetae dicentis: Maledictus homo qui spem
suam ponit in homine. Neque vero blandiatur sibi dicens: [0157C] Magis spero in Deo quam in homine: quia spes per
partes dividi non potest. Aut enim tota erit, et tuta; aut intuta erit, et nulla.
Ante hos paucos annos disseminata est [0158A] quaedam stultitia, cum esset mortalitas boum, ut dicerent
[b] [0157C] Grimaldum ducem Beneventorum. Duo per ea tempora Beneventanorum duces fuere, quorum utrique nomen
fuit Grimaldo, et quorum later alteri successit. Chronicon sancti Vincentii de Vulturno: « Defuncto dehinc
Arichis apud Beneventum, Beneventanorum precibus Grimoaldus a Carolo receptus revocatur, et paternum ipse suscepit
ducatum. Iste multa dona ecclesiis et monasteriis servorum Dei [0157D] contulit, sed praecipue beatissimi Vincentii.
Grimoaldo vero nostro mortuo, alter Grimoaldus exadelphus ei succedit; et hoc decedente, Sico subrogatur. » De
priore intelligendum puto quod tradit Eginhardus ad annum 802: « Grimoaldus Beneventanorum dux, inquit, in
Nuceria Winigisum comitem Spoleti, qui praesidio praeerat, adversa valetudine fatigatum obsedit, et in deditionem
accepit, captumque honorifice habuit. » Eadem quoque habet auctor Annalium S. Bertini. Posterior autem
interfectus est anno 818, ut habet idem Eginhardus: « Imperator, inquit, cum Haristallium venisset, obvios
habuit legatos Sigonis ducis Beneventanorum, dona deferentes, eumque de nece Grimoaldi ducis antecessoris sui
excusantes. » Vita Ludovici Pii: « Imperator per Rothomagum et Ambianum urbem recto itinere se
Aquisgrani ad hiberna contulit. Cui revertenti, et Heristallium palatium intranti, occurrere missi Sigonis
Beneventani ducis, dona quam maxima deferentes, dominum suum a morte Grimoaldi praedecessoris sui purgantes. »
De utro autem horum capienda sit historia quam hic narrat Agobardus, affirmare non licet. Facilius tamen crediderim
haec in vulgus jactata sub priore Grimoaldo. Haec enim acta sub Carolo Magno. Successerat autem Arigiso, qui anno
787 mortuus est, ut tradit Eginhardus in Annalibus, ac post eum alii. Grimaldum ducem Beneventorum transmisisse
homines cum pulveribus, quos spargerent per campos, et montes, prata, et fontes, eo quod esset [c] [0158D]
Inimicus imp. Carolo. Hinc patet librum istum fuisse scriptum in initio imperii Ludovici Pii, quando recens erat
memoria belli quod adversus Grimoaldum Beneventanorum ducem feliciter gestum est a Carolo Magno. Eginhardus ad annum
812: « Pax cum Abubaz rege Sarracenorum facta. Item cum duce Beneventanorum Grimoaldo; et tributi nomine
quinque et viginti millia solidorum auri a Beneventanis soluta. » Quam pacem postea firmavit Ludovicus Pius,
ut docet Eginhardus ad annum 814: « Cum Grimoaldo Beneventanorum duce pactum fecit atque firmavit, eo modo quo
et pater, scilicet ut Beneventani tributum annis singulis 7 millia solidorum darent. » inimicus
Christianissimo imperatori Carolo, et de ipso sparso pulvere mori boves: propter quam causam multos comprehensos
audivimus, et vidimus, et aliquos occisos, plerosque autem affixos tabulis in flumen projectos, atque necatos. Et,
quod mirum valde est, comprehensi, ipsi adversum se dicebant testimonium, habere se talem pulverem, et spargere. Ita
namque diabolus, occulto et justo Dei judicio, accepta in illos potestate, tantum eis succedere valebat, ut ipsi
sibi essent testes fallaces ad mortem; et neque disciplina, neque tortura, neque ipsa mors [0158B] deterrebat illos,
ut adversum semetipsos falsum dicere non auderent. Hoc ita ab omnibus credebatur, ut pene pauci essent quibus
absurdissimum videretur. Nec rationabiliter pensabant unde fieri posset talis pulvis, de quo soli boves morerentur,
non caetera animalia: aut quomodo portari posset per tam latissimas regiones, quas superspargere pulveribus homines
non possunt, nec si Beneventani viri et feminae, senes et juvenes, cum ternis carris pulvere carricatis egressi de
regione fuissent. Tanta jam stultitia oppressit miserum mundum, ut nunc sic absurde res credantur a Christianis,
quales nunquam antea ad credendum poterat quisquam suadere paganis creatorem omnium ignorantibus. Hanc itaque rem
propterea ad medium deduximus, quia [0158C] huic unde loquimur similis est, et vel exemplum poterat tribuere de
inani seductione et vera sensus diminutione.